Tip:
Highlight text to annotate it
X
†Fratres: Non simus concupiscéntes malórum, sicut et illi concupiérunt. †
†Neque idolólatræ efficiámini, sicut quidam ex ipsis: †
†quemadmodum scriptum est: Sedit pópulus manducáre et bíbere,†
†et surrexérunt lúdere. Neque fornicémur, †
†sicut quidam ex ipsis fornicáti sunt, et cecidérunt una die vigínti tria míllia. †
†Neque tentémus Christum, sicut quidam eórum tentavérunt,†
†et a serpéntibus periérunt. Neque murmuravéritis, †
†sicut quidam eórum murmuravérunt, et periérunt ab exterminatóre. †
†Hæc au tem ómnia in figúra contingébant illis: †
†scripta sunt autem ad correptiónem nostram,†
†in quos fines sæculórum devenérunt.†
†Itaque qui se exístimat stare, videat ne cadat. †
†Tentatio vos non apprehéndat, nisi humána: fidélis autem Deus est,†
†qui non patiétur vos tentári supera id quod potéstis, †
†sed fáciet étiam *** tentatióne provéntum, ut possítis sustinére.†
Deo grátias.
Dómine Dóminus noster, quam admirábile est nomen tuum
in univérsa terra!
Quóniam eleváta est magnificéntia tua super cælos.
Allelúia, allelúia.
Eripe me de inimícis meis, Deus meus: et ab insurgéntibus in me líbera me.
Allelúia.
†Dóminus vobí***.†
Et *** spíritu tuo.
†Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam†
Glória tibi, Dómine.
†In illo témpore: *** appropinquáret Jesus Jerúsalem, †
†videns civitátem, flevit super illam, dicens: Quia Si cognovísses et tu, †
†et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi, †
†nunc autem abscóndita sunt ab óculis tuis. †
†Quia vénient dies in te: et circúmdabunt te inimíci tui vallo,†
†et circúmdabunt te: et coangustábunt te úndique: †
†et ad terram prostérnent te, et fílios tuos, qui in te sunt, †
†et non relínquent in te lápidem super lápidem: †
†eo quod non cognóveris tempus visitatiónis tuæ. †
†Et ingréssus in templum,†
†cœpit ejícere vendéntes in illo et eméntes, dicens illis : Scriptum est: †
†Quia domus mea domus oratiónis est. †
†Vos autem fecístis illam spelúncam latrónum.†
†Et erat docens quotídie in templo.†
Laus tibi, Christe.